Latin
3.6.8 to 3.6.10
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Unde illud quoque natum est ultimum vobis, quod in malum vestrum non timuistis emovere: «Infantes, etiamsi non baptizati moriantur, habent vitam aeternam. »Et illud plusquam sacrilegum [Baluz. sacrilegium]: «Neque per mortem Adae omne genus hominum moritur, quia nec per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. »Haec sunt nempe magisterii vestri magnifica scita, haec eruditionis, ut dicitis, Christianae, sed nos Christiani non dicimus, dogmata veritatis? Ad populum phaleras. Ego te intus et in cute novi. (Persius, sal. 3.) Quid tibi prodest, ut idem poeta ait, Astutam vapido servare in pectore vulpem? (Idem. sal. 5,)