Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.12
Unproofread scanNot analysed yet
Et hic quid agas, salvo tibi, ut putas, sensu tuo pravissimo et tortuosissimo, latere nos non potuisti: quia ipsi, ut vis docere, quamvis pauci, in comparatione totius generis, humanum sunt genus. Item: «Quod infantes, inquis, in statu sint in quo fuit Adam ante praevaricationem, inter indisciplinatas, ais, reputo quaestiones. Non enim per omnia in eo statu sunt, qui nascuntur hodie, in quo Adam fuit ante peccatum, quamvis et illas [Baluz. istos] opus Dei esse, sicut et ille negari non possit. »