Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quem et hic statum dicas et sentias, salvo, ut arbitraris, tibi sensu tuo, optime novimus, non animae videlicet ante peccatum, sed exiguitatis et parvitatis, in qua nascuntur infantes. Memento sane, nihil te hic modo dixisse de parvulis non baptizatis, si fuerint in morte praeventi, habere eos vitam aeternam, quod falsissimum est: quia hoc non vult Christus, nec voluit, sicut tua vecordissima temeritas jubet et docet. Item subnectis: «Adam etiam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus [Baluz. fuisse moriturum]; »nec hoc esse dixisti ratione subnixum. «Credendum est enim, inquis, immortalem quidem factum, sed qui si non peccasset per gustum ligni vitae, virtutem posset immortalitatis adipisci; »male igitur dictum est, «sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum. »