Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec a me, tamquam qui te nimis callidum et disertum non intellexerim, dicta sint, quod et tu sine ulla dubitatione jactabis; ubi si hoc tibi persuaseris, plurimum te [Baluz. omit. te] falles. Ego enim te intellexi, et quid contra fidem tenacem recti ineptissime sentias novi, et quibus verborum hic modo utaris ambagibus memoria teneo, et paululum nos patere, haec probabimus.