Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hic tibi de manibus, ut ita dixerim, cecidit illud condiscipuli tui Coelestii egregium definitum: «Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. »Hic est Coelestius unus ex illis quibus in tui operis libro primo de quatuor ad Turbantium haec ais: «Doctores nostri temporis, frater beatissime Turbanti, et nefariae, quae adhuc fervet, seditionis auctores ad hominum quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire, non intelligentes quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam, nisi cum catholica religione, non posse [Baluz. potuisse] convelli. »Itane oblitus amicitiae es [Baluz. amicitias]? itane consuevisti defendere? an nunc tibi ipsi patrono opus est? et decepti sunt qui te sibi paraverant defensorem?