Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad has igitur tu effugiendas angustias, quas tibi, loquax magis quam disertus, ipse fecisti, replicas in consequentibus, ac disseris de illa te morte hic dixisse, qua mulctatus Adam est post praevaricationem, quae non corpora perimit, sed quae per scelera, contemptu Dei, fit in anima, et est aeterna? quippe ad aeternum supplicium trahit, quam etiam Scriptura sacra significat: Vidua, inquiens, quae in deliciis agens vivit [Baluz. deliciis agit], mortua est (I Tim. v, 6). Et in Evangelio: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. viii, 22; Luc. ix, 60). Et hanc talem dixi, inquies, transisse, et transire in posteros Adae, non omnes omnino, sed illos tantum qui imitatores praevaricationis ejus, divinorum fuerint, sicut et ille, immemores mandatorum. Caeterum illa, inquies, quae resolutio corporis est, vel animae a corpore separatio, fuisset in Adam, etiamsi non peccasset.