Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.7
Unproofread scanNot analysed yet
Unde illa [Baluz. add. tibi] commanipularis, et condiscipuli tui Coelestii, et utrimque vestrum magistri Pelagii egregia definita sunt, quae cum personis dudum toto orbe ecclesiastica auctoritate damnata sunt: «Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus; et quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum; et quod infantes in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. »