Latin
3.8.16 to 3.8.20
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.16-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quod circumcisor, in consequentibus audies. Interim da huic infanti praeputium, quod esse illi negas, ut circumcidatur. Quod pastor, sed nullam ovem in ovile suum recipit, quam prius non circumciderit: et hanc utique circumcidit, quae mortua est in delictis [Baluz. dilectis] et praeputio carnis suae, qui et ad oves perditas venit (Coloss. ii, 15; Matth. xv, 24). Quod misericors et miserator est, audi Paulum apostolum: Eramus, inquit, et nos filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (Ephes. II, 4). Quod testator, quod consolator, quod advocator, quod adoptans vel adoptator. Quis quos et [Baluz. qui quos vel] quales adoptet, quia tu nimis obsurduisti, audiant catholici Christiani Petrum apostolum dicentem: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem, ut [Baluz. ne] virtutes Dei annuntietis ejus, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum (I Pet. II, 9). Quod regenerator, sed nullum regenerat, nisi qui vitium in prima origine [Baluz. generatione] contraxit: aliis [Baluz. alicui], qui bene se habent, et, ut tibi placet, in [Baluz. om. in] generatione, quae justa causa regenerationis existat? aut quid est, quod in illa debeat emendari, vel corrigi, nisi quod forsitan pravum est?