Latin
Incipit Liber, Chapter 8
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quod justificans vel justificator est, audi apostolum Paulum: Sicut est veritas in Jesu deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem sensum [Baluz. sensu] mentis vestrae, et induite novum eum [Baluz. hominem], qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis (Ephes. iv, 23). Hi quos vetustate nulla indutos esse pronuntias, quid facient, si te audient? non accedent ad renovatorem, non eo induentur, deposita velustate, ut renoventur spiritu mentis suae.