Latin
Incipit Liber, Chapter 8
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed te de baptismo parvulorum ad hoc magis arctabo, ut te convincam definitionibus tuis illud magis sentire, quod eo opus non habeant, sed verbo te tantum, propter eludendos simplices, baptizari oportere censere, re [Baluz. rebus] vero per disputationum sententias denegare. Qui enim secundum te statum habent nativitatis immaculatum, unde mundandi sunt, cum lavantur? et cum nullo, ut vis, originis suae reatu nascantur obnoxii, unde liberandi sunt, ut vere et proprie Christus sit eis etiam Jesus, quod in Latinum eloquium Salvator exprimitur? et qui nullum generationis suae vitium trahunt, unde regenerandi?