Latin
Incipit Liber, Chapter 8
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.3
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo, innumerabilibus interim omissis, illud adversum te dicendum est, si hunc statum, ut dicis, innocentiae et puritatis, quem Adam habuit ante peccatum, parvuli in suo ortu sortiti sunt, quos nulla, ut tu decernis, ejusdem progenitoris aspersit macula, contagio nulla foedavit; si crescentes [Baluz. ut credens] cum libero voluntatis arbitrio, quod est in natura usque ad ultimum vitae exitum, numquam ab ingenitis vel congenitis sibi bonis sunt delapsi, quid eis fuit Christi baptisma necessarium?