Latin
Incipit Liber, Chapter 8
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.22
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de tenebris transferuntur ad regnum, qui fuerint baptizati, audi apostolum Paulum: Gratias, inquit, agentes Deo et Patri, qui idoneos nos fecit in parte sortis sanctae [Baluz. sanctorum] in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum (Coloss. I, 13). Rogo, quo ore, qua potius impudentia ista tibi aliter visa sunt consideranda, ne tantae lucis veritate et rationis Christianae pondere premereris? Separabis igitur etiam ab boc capitulo parvulos, ne insontes secundum te, et qui in luce sunt merito innocentiae constituti, extrahi videantur de potestate tenebrarum. Sed, vecordissime mortalium, non aliter nec prius transferuntur in regnum Filii charitatis Dei, nisi prius extracti fuerint de potestate tenebrarum, et nisi habuerint redemptionem, remissionis scilicet peccatorum. Et nota hic, redemptionem, quam et tu dices et concedes, sed nescio quam confictam: sed [Baluz. et] alteram, quam Apostolus non dicit esse principe loco, nisi peccatorum remissionem.