Latin
Incipit Liber, Chapter 9
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc tamen necessaria consideratione ad superiora veniam, pressius explorans quid de poena quam progenitorum praevaricatio divino judicio meruit sentias; et ad hanc te quaestionem reducens, patefaciam iterum tuum barathrum. Qua [Baluz. quae] enodata, cum fauces tuas divinarum auctoritas presserit Scripturarum, scies te gentilibus et Judaeis, omnibus libris tuis, arma ministrasse, sed sane plumbea; non enim ad expugnandam in Christo fidem ullas vires habere potuerunt.