Latin
Incipit Liber, Chapter 9
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed [Baluz. Et] quae, vel cujusmodi sint, iterum [Baluz. iterum iterumque] videamus, in quibus quis iste, quaeso, error est inexplicabilis labyrinthi? quae inexsolubilia Thebani monstri problemata? In epistola tua, quae, ut memoravimus, ad sanctae memoriae papam Zosimum missa est, displicet tibi, eumque condemnas qui sentit Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. Et ais, nec hoc esse ratione subnixum; credo enim esse, inquis, immortalem factum quidem, sed qui, si non peccasset per gustum ligni vitae, posset virtutem immortalitatis adipisci. Adjungis etiam jure improbandum, qui praedicanti Apostolo contradicit dicenti: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 12). Moxque hoc aliud testimonium subdis: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (Ibid.) . Quae cum simplex Christianus audit, nihil doli, nihil credens afferri fallaciae, more quo ab apostolis doceri solita est Ecclesia, optimum et suum arbitratus [Baluz. arbitrator] magistrum, intentusque [Baluz. intentasque] ad reliqua ejusdem Apostoli, quae in hac causa prosequeris, audienda, decernit. At tu aliud clausum in pectore, aliud promptum habens in lingua, novus atque egregius disputator, id nunc in isto Opere tuo post tam longum tempus elaborato in Cilicia ingeris.