Latin
Incipit Liber, Chapter 9
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.5
Unproofread scanNot analysed yet
Veniamus ergo ad istud recentius definitum, per quod placuit intrasse per unum hominem peccatum, et per peccatum mortem; in omnes autem homines mortem solummodo pertransisse. Rogo, ne [Baluz. nolo] abutaris tarditate, vel tenuitate ingenii mei: duo quaedam dicis ingressa, peccatum et mortem; sed solam vis pertransisse in homines [Baluz. omnes], sed non omnino omnes homines, mortem, perstulte, quia si intravit peccatum, et non pertransiit, ubi remansit quod intravit? Credo exspectandum sociae, donec exeat, et illud peracto aliquo negotio. Quod si serio agimus, et ridendum de tanta re non est, secundum te ipsum, si intrare potuit peccatum, pertransiit; si autem transire non potuit, nec intravit. An ad hoc intravit, ut staret? Quod si absurdum est etiam dicere, pertransiit, et quo, nisi in omnes homines potuit transire [Baluz. pertransisse]? Deinde, quomodo imitativum, ut tibi placet, peccatum transitum habeat, et originale non habeat, numquam poteris explicare. Haec sine cachinno, immo sine fletibus legi non possunt, quia potius Christianis deflendus es quam ridendus. Legentibus te igitur, sed Christianis et prudentibus, quid de vanitate tua sentire debeant, permittamus. Quis enim te in superiore sententia tua vel suspicari posset aliud sentire quam illi omnes qui, sanctae memoriae papa Zosimo praesidente, Dei sacerdotes Pelagium Coelestiumque teque damnarunt, super his omnibus de Adam capitulis, quae a te antea improbata sunt, et condemnata, et nunc, tamquam recollecta et recondita, in fidem tuam recipi meruerunt.