Latin
Incipit Liber, Chapter 9
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.4
Unproofread scanNot analysed yet
Necessaria igitur capituli repetitione, quid mari exarato et Oriente lustrato novum inauditumque inde attuleris, denuo perscrutemur, «Intravit igitur, inquis, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum, et per peccatum mors, quoniam illum et reum, et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit.» Et subjungis: «In omnes autem homines sola mors pertransiit, quia una forma judicii praevaricatores quosque, etiam reliquae comprehendit aetatis; quae tamen mors, nec in sanctos, nec in [Baluz. om. in] innocentes ullos saevire permittitur, sed in eos, inquis, tantum pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos: quae praevaricatio, licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati; atque ob hoc, licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes: mors autem judicialis trans- …t in id, quod peccaverunt omnes, sed libera· voluntate. »Haec inde sunt probabiliora et eliquatiora sensa doctrinae; illorum vero superioris temporis definitorum facta jactura est? An est tibi aliquid latens profundum, quod nobis forte a Brachmanis, Gymnosophistis, vel Hyperboreis, vel si quae sunt aliae gentes noti orbis sapientiores, sit exponendum?