Latin
1 to 14
Marko Marulić, Catulli carminis epitomae 1-14
Unproofread scanNot analysed yet
[]Quidam de Catullo qui opus eius reperit sub modio. Catullus Cornelium alloquitur Nepotem, cui suum dedicat libellum, simulque Musam obsecrat ut hoc opusculum plus uno seculo perenne esse uelit. Lesbia, Catulli amica, passerem habebat, ex quo maximam capiebat uoluptatem, quoniam blandus et lusibus plenus erat. Hunc poeta ardore nimio correptus alloquitur dicens: O passer, si tuo lusu ego quoque, ut Lesbia solet, curis et amoris igne leuarer, tam gratum mihi faceres beneficium quam gratum dicunt fuisse Hippomenę malum Atalantę puellę, quod ut assequeretur, pudicitię famam contempsit et patris spreuit imperium. []Passeris mortem deflet et ex abrupto loqui incipit ut se dolere ostendat. Nam in anxietatibus nullum cogitandi ocium datur. Hoc autem epygramma causa fuit nominis huius libelli. Dicitur enim "Passer Catulli" ab auicula poetę deplorata. Phasellum quo nuper ex Bithinia in Italiam reuectus fuerat hoc celebrat epigrammate, et summa quidem arte, quam taceo, ne pulchra discas, o lector. []Monet Lesbiam ut spretis senum susurris genio et [uoluptati indulgeat memineritque quę] uitę nostrę conditio. Flauium sodalem rogat ut suos aperiat amores, quos lepido uersu celebrare uult? . Lesbię id ipsum quęrenti indicat quot eius basiis satiari quiret. [p. 135] Lesbia facto cum poeta diuortio alium amare coeperat. Hac de re secum poeta conqueritur decernitque, postquam amicam uidet mutatam, se quoque eam penitus deserere. Poeta Veranii aduentu lętus hoc canit epigramma. Hoc epigrammate dolos et fraudes meretricularum retegit e re …. []Catullus Furii et Aurelii fidem et amorem laudans eis Roma proficiscentibus mandat ut …uenerint, Lesbiam adeant et dicant Catullum amiciciam …renuntiare, quoniam accepit …ipsam multorum esse. []Monet Asinium ut sibi sudarium, quod in conuiuio surripuerat, remittat, aut trecentos expectet endecasyllabos. Hic enim Asinius mapparum fur erat. Fabullum sodalem ad coenam inuitat, ea lege ut secum et coenam ferat et candidam ducat puellam, repromittens se ei inuicem daturum unguentum preciosum, quod Venus et Cupido suę donarunt Lesbię.