Latin
15 to 28
Marko Marulić, Catulli carminis epitomae 15-28
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit ad Caluum sodalem, qui tempore Saturnaliorum sibi miserat carmina pessimi poetę legenda, et iratus minatur se parem gratiam relaturum. []Minatur Aurelio et Furio adolescentulis pedicationem et irrumationem, quoniam ii sibi suisque uersibus detrahebant. []Coloniam ciuitatulam obsecrat ut quendam Veronensem stupidum et ignauum, qui uxorem seruare nescit, cum suo ponte in subiectam paludem cadere patiatur, ut liberetur quo premitur ueterno. Sunt enim morbi aliqui qui timore tantum excutiuntur. []Scribit ad Varum sodalem de quodam Supheno, homine facetissimo, qui cum mala et insipida carmina ederet, bonus tamen et facetus poeta sibi esse uidebatur. Quod uitium omnium fere est …nemo est qui aliqua in parte non placeat seque miretur . Monet Furium mendicum ut …suam ferat pauperiem cessetque a diis petere centum sextertia, quoniam beatus? est, nam caret omnibus incommodis quę diuites patiuntur. []Ad quendam adolescentem formosum qui morem gesserat Furio pauperrimo; et eum carpit quod inopi homini sui copiam fecerit. Petit a Veranio et Fabullo, comitibus Pisonis, quid lucri retulerint ex prouincia et an fuerint pari conditione qua ipse fuit cum Memio. [p. 142] Catullus conqueritur de Alfeno, qui fidem sibi datam [uiolauit]. []Domum reuersus Syrmionem patriam salutat. Lydias dixit, id est aureas, ab Hermo, Lydię fluuio, qui aurum fert. Nam Benaci lacus aquę, ut multi tradunt, aureas harenas ferunt. Ad [quod] alludens poeta eas aquas Lydias dixit. Crapula distentus ac arrectus Ipsithillam rogat ut eum ad se meridiatum uenire iubeat. In patrem et filium, quorum alter fur erat et alter cynedus. Fragmentum. []Votum soluit quod Romę sua Lesbia fecerat. Vouerat enim quod si Catullus sibi incolumis restitutus esset, crematuram carmina poetę omnium pessimi. Hoc uotum? poeta ipse exequitur et primum causam exponit. []Minatur irrumationem adolescentibus quibusdam qui suam Lesbiam sollicitabant.