Latin
1.1 to 1.4
Marko Marulić, De humilitate 1.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam, ut diximus, nihil tantum commodis uitę nostrę confert, quantum horum commemoratio, singula, quę ab Euangelistis fideliter descripta et quę a prophetis prędicta uel aliquo modo significata fuerint, inuestigare decreui ac fidelibus religiosisque uiris, qui cum uitia cauere tum uirtutibus proficere cupiunt, ut beatitudinem consequantur, legenda proponere. Quos hortamur, ut abiectis interim terrenarum rerum curis ad hęc contemplanda animum intendant et, quantum pro his omnibus Domino suo debeant, secum, quam dilligentius possunt, computent atque perpendant. Tu autem, Domine, nobis de Te loqui paratis uolens propiciusque adsis. Quicquid enim recte instituitur, Tuo indiget auxilio, ut perficiatur. Vt igitur ab initio ordiamur susceptę humanitatis, —hic, qui regnat in cęlo, serui formam accipere dignatus est in terra; hic, cuius sunt omnia, pauper nasci uoluit, pauper uiuere, ut documento foret fragilia et caduca bona contemnenda esse quęrentibus perpetua et ęterna. In Luca scriptum legimus de Maria Virgine, matre eius: Et peperit filium suum primogenitum, et reclinauit eum in pręsepio, quia non erat eis locus in diuersorio. Pannis uilibus inuoluitur, cui cęlum sedes est, in pręsepio, cui terra scabellum pedum eius est, et per quem facta sunt omnia, non fuit illi in diuersorio locus. Nemo paupertatem humilitatemque professus iactanter superbiat, quod multa reliquerit, quod honorabilior cęteris fuerit. Nihil erat isto opulentius, nihil honorabilius, qui, ut nos ditaret et extolleret, tam egenum, tam infimum, quam uides, se nobis pręstitit. Et quoniam homo factus Deus esse non desiit, ab angelo nasciturus nunciatur, de Virgine intacta nascitur, cęlestium spirituum cantu celebratur, a pastoribus adoratur, a magis nouę stellę indicio inuenitur oblatisque muneribus ut Deus excolitur. Deinde exactis diebus purgationis oblatus est puer in templo secundum Legem primogenitis dictam et data est hostia: par turturum aut duo pulli columbarum. Hostia hęc inopię et paupertatis indicium erat. Leuitici enim lex iubet offerri agnum in holocaustum pro filio et pullum columbę siue turturem. Si agnum —inquit —non poterit, offerat duos turtures uel duos pullos columbarum. Ioseph ergo et Maria intantum inopes erant, ut agnum, quem offerrent, non haberent pręter Agnum ipsum, qui tollit peccata mundi, non in templo, sed in cruce offerendum.