Latin
1.5 to 1.9
Marko Marulić, De humilitate 1.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Non sit tibi, Christiane, grauis paupertas. Hęc te Dei filio magis similem facit quam diuitem suę diuitię. Et tunc quidem circumciditur puer, ut iam ab infantia sanguinem suum fundere pro nostra salute incipiat, qui adultus totum in cruce profusurus erat. Vocatum est —inquit —nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Iesus interprętatur Saluator. Vt nos ergo saluaret, et nasci uoluit in carne et in paupertate uiuere et odia impiorum sustinere. Vere autem Saluatorem esse et Symeon senex et Anna uidua de illo prophetando testati sunt, de quo quidem uenturo tot ante seculis fuerat prophetatum. Iam primum Herodis persecutionem patitur. Cum enim ille a magis didicisset natum esse regem Israhel, dubitauit illo saluo se de regni solio deturbatum iri et cęde ipsum tollere decreuit. Angeli autem monitu Ioseph cum puero et Maria, matre eius, fugit in Aegyptum. In Aegyptum, idolis deditam, iam tum Dominus inferebatur colendus, Iudeam relinquens incredulam. Fugit ergo Saluator noster Herodem, ut se nobis exiberet in salutem, nos gentilitio errore liberaret et in uiam ueritatis dirigeret, nos diabolo erriperet et Deo coniungeret ac de terrenis efficeret cęlestes, de mortalibus immortales. Transeamus de pueritia ad iuuentam. Iam trigenarius Dominus noster post baptismi consecrationem ieiunio corpus affligere uoluit, ut nos spiritali bono uacuos gratia suę diuinitatis repleret. Tentari a diabolo se permisit, ut eum, qui primos parentes nostros uicerat, ipse pro nobis superaret, ipse nos, quemadmodum contra diaboli tentamenta stare debeamus, instrueret. Arma nobis dedit, ut pugnemus —baptismum, ut uincamus —fidem, ut uincendo perseueremus —cibi potusque abstinentiam. Nec miretur sanctus, si Sathanę sentit insidias. Sanctus sanctorum erat, qui ab eo tentatus est. Vt autem uincas, omnem uincendi spem in illo colloca, qui solus inuincibilis est et sine quo uincere potest nemo. Sine me —inquit —nihil potestis facere.