Latin
1.10 to 1.14
Marko Marulić, De humilitate 1.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed iam, quid aduersus eum ipsi Iudei, inuidię ueneno imbuti, dixerint siue fecerint, uideamus. Et cum omnia pro nostra salute passus sit, credamus nihil esse tam durum, tam asperum, quod pro nomine eius perferre non debeamus. In Ioannis Euangelio legimus: Persequebantur Iudei Iesum, quia sanabat in sabbato et quia patrem suum dicebat Deum, ęqualem se faciens Deo. Cum morbos pelleret, cum demoniis imperaret et multa mira faceret, negare manifesta non poterant; hanc ipsam arguendi ansam quęsierunt, ut sabbati transgressorem esse dicerent. Ad probaticam piscinam curato illi, qui duodequadraginta annos ęger fuerat et cui tam diutino langore membris prope mortuis iacenti dixerat Dominus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula, dixerunt: Sabbatum est, non licet tibi grabatum tollere. Sed mox a Domino, quod non recte de sabbati obseruatione sentiant, arguuntur: Si circumcisionem —inquit —accipit homo in sabbato, ut non soluatur lex Moysi, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? Quasi diceret: Si circumcidere licet, profecto et sanare licet, quod est pietatis opus. Deinde Dominus homini a natiuitate cęco die sabbati uisum dedit. Hoc illi sugillant et dicunt: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. O cęca inuidentium iudicia impudensque arbitrium! Non uident sic sentiendo, quod Deum offendant. Iniustum enim fateantur necesse est, qui legis suę pręuaricatori tantam concesserit potestatem, ut et cęcis possit dare lumen et quouis morbo oppressis sanitatem. Vnde alii dicebant: Quomodo potest homo peccator hęc signa facere? Cum pręterea die sabbati per sata pergentes discipuli esurirent spicisque manu confricatis excussa grana comederent, ecce —aiunt —discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis. Falsi autem iudicii conuicti sunt argumento Dauid, qui famem passus panes propositionis comedit, quibus soli sacerdotes uesci solerent; exemplo etiam sacerdotum ipsorum, qui in templo sabbatum uiolant multa tunc quidem illic operando et tamen sine crimine sunt. Se uero et templo maiorem esse asseruit et dominum sabbati affirmauit. Qua igitur ratione rectam ac ueram sabbati obseruationem nosse poterant, cum dominum sabbati ignorarent, uel quomodo discipulis peccandi dabatur locus pręsente magistro, qui nihil eis illicitum permitteret?