Latin
1.151 to 1.152
Marko Marulić, De humilitate 1.151-152
Unproofread scanNot analysed yet
Iudei enim (ut in Ioannis Euangelio habetur) clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cęsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cęsari. Pilatus autem, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur litostrotos, *Hebraice autem Gabatha. Videamus primo Iudeorum in accusando apertum mendacium, deinde Pilati iudicium peruersum. Christum criminabantur, quod se regem faceret. Sed qua ratione hoc probare poterant de illo? Non milites circa se habebat, non purpuratus incedebat, non regio diademate insignitus in publicum prodibat. At uero uitę alienę insidiantium mos est, quoties uera crimina ei, quem odere, obiicere nequeunt, falsa confingunt. Se regem facit, inquiunt. O impudens cauillatio! Regem se facit, cui non est proprium hospitium, qui elemosinis sustentatur, qui per uicos castellaque discurrendo nunquam conquiescit, qui turbę in deserto discumbenti ministrat, qui discipulorum suorum pedes lauat, qui denique, cum eum regem facere uellent, fugit in montem? Hęccine insignia regis erant an serui potius et inter seruos infimi? Humilitatem enim ipse non modo uerbo, uerum etiam exemplo docere uenerat, non fastum superbię, non inanis glorię stultam appetitionem. Cum igitur nullum in illo regię dignitatis argumentum appareret, quomodo dicere poterant, quod se regem faceret? Nisi quia maligni homines et in perniciem optimi cuiusque promptissimi, quem conuenienti criminatione conuincere non poterant, etiam creditu indigna obiiciendo perdere moliebantur. Nunc Pilati animum excutiamus! Nulla re alia nisi timore subuersus prudens ac sciens a recto recessit. Ascendit ergo iniquitatis tribunal et eum, quem innoxium nouerat, tanquam nocentem damnauit. Quisquis itaque non ex animi sententia, sed ex aliqua mentis perturbatione iudicat, Pilatum imitatur, magis hominem respiciens quam Deum in iudicando. Talem autem iudicem iustus iudex Deus odit ac detestatur, dicente in Prouerbiis Salomone: Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abhominabilis est uterque apud Deum. Sedit autem Pilatus pro tribunali quasi rem diligenti cognitione discussurus, sed tamen sedit in loco litostrotos, hoc est, in loco lapidibus strato, sententiam utique contra Dei Filium daturus, non secundum liberę uoluntatis rationem, sed secundum lapidea corda eidem insultantium Iudeorum.