Latin
1.153 to 1.161
Marko Marulić, De humilitate 1.153-161
Unproofread scanNot analysed yet
Erat autem Parasceue Paschę, hora quasi sexta. Hic tempus designatur. Parasceue dicitur pręparatio. Hęc fiebat sexta sabbati, quando pręparabant, quibus in sabbato usuri erant. Sexta autem die homo factus est, sexta die Christus passus, ut pro homine passum intelligas. Septima die requieuit Deus ab omni opere, quod patrarat. Septima die Christus requieuit in sepulchro et resurrexit, ut et nos post pręsentium laborum finem cum Christo resurrecturos speremus in gloria. Porro de hora nascitur quęstio, quomodo Ioannes hic horam sextam memoret, cum Marcus dicat: Erat hora tertia, quando crucifixerunt eum. Alii respondent, quod Marcus attenderit horam, quando Iudei petierunt, ut crucifigatur, Ioannes, quando crucifixerunt eum milites Romani. Marcus ergo, ut Iudeis autoribus factam crucifixionem ostenderet, illud tempus designauit, quando instare coeperunt Pilato, ut eam fieri permitteret. Alii uero ita soluunt, ut dicant scriptorum culpa id contigisse apud Gręcos. Nam gamma Gręcum tria denotat, ipsilon sex. Et quoniam hę litterę similitudinem quandam in se habent, alteram positam fuisse pro altera atque ita, ubi scriptum est hora sexta, scribendum fuisse hora tertia. Tale igitur hora siue tertia siue quasi sexta Pilatus Christo in medium producto ait ad Iudeos: Ecce rex uester. Quasi diceret: Quomodo iste regem se facit, qui humilis, qui pauper, qui omnium magis egens est, quam ut in eo cadere possit regni affectati suspicio? Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum! Nolunt aliquo minus pudendo mortis genere eum consumi, ne non satis culpabilis fuisse appareat, sed omnium teterrimo, ut, quo ignominiosius perimitur, minus Dei Filius fuisse credatur. Tolle —inquiunt —crucifige eum! Sępe quidem illis inimicorum iugo oppressis Deus liberatorem misit, cuius ductu atque auspiciis in libertatem uindicabantur. In neminem autem eorum sic inuidię furiis exarserunt, ut illum crucifigi optarent; et Iesum, qui eos non ab hominibus, sed a diaboli seruitute liberare uenerat, crucifigi expetierunt.