Latin
1.246 to 1.248
Marko Marulić, De humilitate 1.246-248
Unproofread scanNot analysed yet
Iudei —inquit —quoniam Parasceue erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogauerunt Pilatum, ut frangerentur (eorum)* crura et tollerentur. Parasceue pręparatio interpretatur, ut ante diximus, quando Iudei feria sexta pręparabant cibos, quibus sabbato usuri erant. Erat autem magnus dies ille sabbati propter festum Paschale, sanctius cęteris atque celebrius. Eos igitur, qui adhuc in cruce spirare uidebantur, crucifragio necare uoluerunt et deponere, ne pendentium, et nondum mortuorum hominum cruciatu dies festus offenderetur. Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum uenissent, ut uiderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Fractis igitur latronum cruribus Christi crura non fregerunt; et hoc sane non miseratione impulsi, sed quod necessarium non putarunt ultra in mortuum tormenta exercere, prouidentia quoque diuina sic disponente, quoniam de illo prędictum fuerat: Os non comminuetis ex eo. Sed cuius ossa non contuderunt, inuentus est tamen, qui etiam exanimis latus lancea aperiret. Quasi uero parum fuerat uiuum flagellis cecidisse*, spinis coronasse, arundine uerberasse, sputis foedasse, alapis percussisse, clauis in ligno distentum confixisse, sitientem fele et aceto potasse, nisi etiam iam extincto uulnus hasta inflixissent. O scelus immane, facinus omni feritate atrocius! At tu, fidelis anima, iam contemplare Dominum tuum in patibulo pendentem, pro te supplicia, pro te mortem sua sponte patientem, et cogita, quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali labori subtractum mollibusque indutum in deliciis foues. Ille manibus pedibusque uulneratis pectoreque lancea perfosso sanguinem effundere et pro tua salute mori uoluit, tu pro eius nominis gloria non pecuniam egeno atque inopi effundis, non peccatis mortuos suscitare poenitentię exhortatione studes, non mandatis eius pares, non monitis proficis, sed delictis delicta cumulando in dies magis eum offendis et ad iracundiam prouocas. Quid hac ingratitudine peius, quid hac uicissitudinis relatione indignius? A quo de peccato liberaris, ei peccare, a quo saluaris, ei iniuriam inferre. Lugeant iam tandem oculi non Domini angustias, sed tuum, o anima, scelus, non crucifixi mortem, sed tuum ocium et mortiferas terrenę uanitatis cupiditates, quibus ab ipso alienata es, a quo sic dilecta fuisti, ut, dum tibi bona ęterna pręparabat, durissima quęque in suo corpore perferre non dubitarit. Ad poenitentiam ergo conuersa crucem intuere Domini tui et exclama: Fac me plagarum tuarum participem, Domine Deus, da mihi tribulationum tuarum sentire dolorem, pręsta, ut in illo, in quo te pendentem aspicio, patibulo tecum simul crucier, tecum moriar, ut in tua de me miseratione consoler et in tua morte per te reuiuiscam, pręterita peccata plangens et plangenda ultra non committens. Da, ut te et tua dona tuaque beneficia nunquam obliuiscar, sed cuncta memoriter tenens tibi soli placere studeam, a quo solo plus quam a memetipsa me amari fateor. Redeat iam, unde huc declinauit oratio, et illud hastę uulnus paulo altius consyderemus!