Latin
1.249 to 1.251
Marko Marulić, De humilitate 1.249-251
Unproofread scanNot analysed yet
Res quippe ista neque miraculo caruit neque mysterio. Aqua et sanguis de plaga lateris fluxit, de plaga hominis mortui, de quo adhuc uiuo fluere destiterat aliis atque aliis uulneribus confecto. At etiam integrum corpus et nusquam saucium, postquam exanime factum refrixit, si seces, si lanies, non apparebit cruor. Extincto enim calore frigefactisque artubus ipse etiam sanguis coit et congelatur interius. Hic autem non modo sanguis, uerum etiam aqua sanguini mixta de uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut sub maledicto uenundatos redimeret*, fluxit aqua, ut iam redemptos ab omni prorsus mentis corporisque inquinamento ablueret et emundaret. Quanuis igitur nobis liceat de tanto in nos collato beneficio plurimum semper gaudere, non tamen deest materia flendi. Quia certe, nisi homo peccasset, Christum talia pati necesse non fuisset. Lugeamus ergo Domini nostri propter peccata nostra assumptas passiones dicamusque ei cum gemitu et lachrymis: Nos, Domine Iesu, mandatum Dei pręuaricando probris te contumeliisque obiecimus, nos tibi colaphos infregimus, nos te conspuimus, nos flagellauimus, nos spinis conpunximus, arundine uerberauimus, clauis cruci affiximus, fele acetoque potauimus, lancea confodimus, nos te tam crudeli tamque ignominiosa morte consumpsimus. Nisi enim parentes nostri deliquissent, tu talia passus non fuisses. Gratias quidem agimus tibi, quod talia perferendo paradisum tot seculis clausum primus nobis aperuisti. Sed tamen dolemus, clementissime Domine, quod tibi tantę acerbitatis tantique cruciatus causa fuerimus quodque post acceptum etiam beneficium tibi peccare non cessamus. At tu, fragilitatis nostrę memor, ignosce confitentibus, imbecilles adiuua, dimitte, quod peccauimus, et da gratiam, ne peccemus, sed illa constanter assidueque agamus, quę tuę placita sunt maiestati, ut, qui passionum tuarum, quas pro nobis ultro subire uoluisti, memoriam facimus, tuę quoque resurrectionis gloriam consequamur. Post centurionis confessionem subdit Euangelista Mattheus: Erant autem ibi mulieres multę a longe, quę secutę erant Iesum a Galilea, ministrantes ei. Inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei. De his supra fecimus mentionem iuxta Ioannis Euangelium, qui illas una cum Maria, matre Domini, iuxta crucem stetisse dixit. Quomodo ergo Mattheus ait, quod erant ibi non iuxta, sed a longe? Vel quia prius iuxta constiterant, deinde, cum eum iam expirasse uidissent, paulo longius sese submouere; uel quia eodem loci et longe erant et prope: longe respectu militum, qui circa crucem stabant, prope respectu crucis non multo interuallo ab eis distantis. Consyderandum tamen, quanto erga Iesum amore istę mulieres flagrabant. Sequebantur eum, ut docentem audirent, ministrabant ei, hoc est, ad uictum necessaria suppeditabant, ad supplicium euntem comitatę sunt et, cum discipuli metu perculsi diffugissent, ipsę non recessere. Vis tu harum sanctitatem imitari mulierum? Humilis humilem Iesum sequere, pręceptis eius parere stude, pauperum inopię tua ope succurre et, sicut hę, quem flebant mortuum, meruerunt mox uidere resurgentem, tu uidebis in cęlo regnantem et post breuem laborem ęternę beatitudinis felici quiete perfrueris.