Latin
1.29 to 1.31
Marko Marulić, De humilitate 1.29-31
Unproofread scanNot analysed yet
Iterum idem Euangelista refert, quod sublatis de terra lapidibus minati sunt dicenti: Ego et Pater unum sumus. Iisdem ferme lapidibus eum postea im petere ausi sunt: Arrius, qui asserit inęqualem esse Patri Filium, Cherintus et Hebion et Paulus Samosatanus* et Photinus et Heluidius, qui Christum purum hominem dixerunt, Manicheus et Martion, qui ne hominem quidem, sed phantasma fuisse putauerunt. At uero ille, qui ait: Ego et Pater unum sumus, unum referri uoluit ad simplicitatem substantię, sumus ad pluralitatem personarum. Vnus enim Deus est in substantia, sed in personis trinus est. Quęsierunt —inquit —eum apprehendere, et exiuit de manibus eorum. Teneri igitur non potuit, nisi cum ipse uoluit. Nemo autem potest tenere Iesum odii facibus ardens. Iccirco est scriptum: Resistit Deus superbis, humilibus autem dat gratiam. Hęc aperte quidem in eum machinabantur, nonnulla autem dolo et simulatione tentantes, ut, siquid a Lege diuersum pręferret, ueluti prophanum accusarent uel, si omnia efficere nollet, quę ipsi exigerent, eum, quasi qui non posset, infirmitatis arguerent. Tentantes igitur quęrunt signum de cęlo, quasi uero non sint ea cuncta de cęlo, hoc est a Deo, quę humanas uires excedunt. Vel hoc excogitarunt, ut, si de cęlo signum non daret, probarent Moyse minorem, qui manna pluere fecit de cęlo, et Iesu Naue, qui solem stare coegit, et Helia, qui ignem e cęlo euocauit aduersus quinquagenarios regis Achab, et rege Iuda Ezechia, cui datum est signum uitę longioris reuersio solis ad decimam usque umbrę lineam horologii Achaz. Sed nemo istorum se Christum esse professus est, et talia miracula non sibi, sed Deo tribuebant. Iesus uero palam se Filium Dei esse dixit, missum ad oues Israhel, quę perierunt, et Filium hominis, pro hominibus homo factus. Alia itaque faciebat Deum orando, ut se hominem indicaret, et alia iubendo, ut se Deum probaret. Sed isti increduli non meruerunt uidere, quod petierant, quia fraudulenter petebant, non ut credant, sed ut cauillentur. Omitto, quod iidem isti tentando et non pura animi intentione interrogarint: si liceat uxorem dimittere, et cum in templo ueluti magister uersaretur: in qua potestate id faceret, et: an liceret censum dari cęsari. His igitur prętermissis reliqua consyderemus.