Latin
1.32 to 1.34
Marko Marulić, De humilitate 1.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
Iesus oblato sibi paralytico: Confide, fili —inquit —remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis —inquiunt —potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis —inquit —in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes uestras reuelantem non agnoscitis? Denique ait: Vt autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, paralytice, surge, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam! Verba sequutus est euentus, ut constet, qui tam grauem hominis ualitudinem solo uerbo statim sanare potuerit, eum posse et peccata condonare. Visa igitur paralytici sanitate erubuerunt de illo ultra contendere. Sed quoniam inquietum malum est inuidia, quiddam aliud inuenerunt, quod exprobrarent. Dominus enim a Mattheo conuiuio exceptus una cum publicanis recubuerat. At illi ad discipulos conuersi: Quare —inquiunt —cum publicanis et peccatoribus manducat magister uester? Non uiderunt et hoc quidem inepte atque absurde obiici ei, quem fatentur esse magistrum. Magister quippe et cum peccatoribus uersari debet, ut eos monitis salutaribus ad poenitentiam reuocet, et cum iustis, ut doceat perseuerantia eis opus esse ad beatitudinis pręmia consequenda. Tam autem incongruę obiectioni ipse Dominus respondens ait: Non est opus ualentibus medicus, sed male habentibus. Quasi diceret: Medicus animarum sum; publicani et peccatores pharmaco indigent disciplinę spiritalis, ut corrigantur. Et subiunxit: Euntes autem discite, quid est: Misericordiam uolo, et non sacrificium. Disce, pharisee —inquit —cęce et dux cęcorum, quid hoc sit, quod in Osee* propheta legis: Misericordiam uolo, et non sacrificium. Tua te scriptura conuinco, tuo te gladio iugulo. Deus tuus per prophetam clamat: Misericordiam uolo, et tu ab his, quibus maxime miserandum est, auerteris, dum iustus non esse, sed uideri expetis. Misericordiam uolo —inquit —non sacrificium. Tu autem econtrario te facere satis putas nolle miserescere et uelle sacrificare. Misericors autem medicus: Non ueni —inquit —uocare iustos, sed peccatores. Hoc est non eos, qui non indigent, sed eos, qui indigent miseratione.