Latin
1.42 to 1.45
Marko Marulić, De humilitate 1.42-45
Unproofread scanNot analysed yet
Timuerunt autem Iudei terrena amittere, et non timebant Dei aduersum se indignationem prouocare hominem persequendo innocentem. Quam ob rem merito quidem illis contigit hoc, quod timebant. Illorum enim et locum destruxerunt Romani et gentem captiuam in seruitutem abduxerunt. Nullum quippe diuturnum est regnum, in quo iniquitas dominatur et bonorum simplicitas exposita est iniurię. Sequitur: Ab illo ergo die cogitauerunt, ut interficerent eum. Quem eum? Qui in se credentes saluare uenerat, qui uiam uitę mortalibus monstrabat, qui peccata dimittebat. Quem eum? Qui morbo affectos curabat, mortuos ad uitam reuocabat, demoniis imperabat. Tam ergo cęca inuidia est, ut nec Deum timeat nec hominum bene facta penset. Odit amandos, odiendos amat. Peruerso ducitur iudicio, dum neminem sibi pręferri patitur. Iesus ergo iam non in* palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit —inquit —in regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores, pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui ueritas est, negare compellitur. Post talia, ut Ioannes testatur, ante sex dies Paschę Iesus uenit Bethaniam. Ibi fecerunt ei coenam —inquit —et Martha ministrabat. Maria autem, soror eius, accepit libram unguenti nardi pistici, preciosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti. Idem dicere uidentur Mattheus et Marcus, Ioannes aliud. Hic enim ait: pedes unguento perfusos, illi: caput; hic: ante sex dies Paschę, illi: ante biduum; hic: in domo Marię et Marthę, illi: in domo Symonis leprosi.