Latin
1.39 to 1.41
Marko Marulić, De humilitate 1.39-41
Unproofread scanNot analysed yet
Post hęc, quia nihil in eo accusatione dignum inueniunt, etiam leuissima quęque, ut carpant, perquirunt. Etenim scribę et pharisei, ut Euangelistę tradunt, notabant discipulos eius, quod seniorum traditiones non seruarent. Non lauant manus —inquit —quando panem manducant. Quasi quicquam uero iuuet manus mundare et animum uitiis gerere inquinatum. Recte itaque audiunt, quod ipsi potius parentes suos non honorando mandatum Dei transgrediantur, et id quidem multo maius crimen esse quam transgredi mandatum seniorum. Videbant igitur paleam in oculo alieno et in suo trabem non uidebant, collabant culicem et camellum glutiebant, manticam alienorum delictorum semper gerentes in pectore, suorum in tergo, nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de isto, in quo dolus non erat, in cuius ore non est inuentum mendacium. Nihil in eo, quod non laude dignum esset, inuenire poterant. Et tamen, quanto laudabilior apparebat, tanto ipsi magis per inuidiam indignabantur modisque omnibus iam ad necem eius conspirabant. Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent, pontifices et pharisei —ut Ioannes ait —collegerunt concilium et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et uenient Romani et tollent locum nostrum et gentem. Timent Romanos et Deum non uerentur, ut iustum et innocentem interficiant. Nec animaduertunt potentiorem quidem esse illum, ad cuius uocem mortui resurgant quam eos, quorum armis urbes expugnentur. Hoc enim hominum est, illud supra homines et diuinę proprium potestatis. Vnus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam nec cogitatis, quia expedit uobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Alio Caiphas animum intendebat regno metuens terreno, alio uerba spiritaliter intellecta dirigebantur. Vnde sequitur: Hęc autem Caiphas a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis, quę dicta erant, latebat. Diuersa ergo prophetantium merita diuersos faciunt prophetas. Mali enim sicut boni ad intelligendum illuminari non merentur. Quid igitur malis prodest prophetare, si non datur intelligere? Magis itaque optandum est, ut uitam habeas probram quam linguam prophetantem.