Latin
2.117 to 2.118
Marko Marulić, De humilitate 2.117-118
Unproofread scanNot analysed yet
Hi fuerunt principes illi, quos pręuidens Dauid dixit: Principes Iuda, duces eorum, principes Zabulon et principes Neptalim. Ab istis enim tribubus orituri erant principes isti Ecclesię, apostoli Christi. De quibus in alio psalmo Deus Pater allocutus est eum dicens: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Hi sunt etiam nubes illę, de quibus in Esaia loquitur Dominus: Nubibus mandabo, ne pluant super Israhel imbrem. Et hoc quidem tunc est impletum, cum discipuli Domini a Iudeis repulsi recesserunt ad gentes. Quid adhuc dicam? Hi fuerunt fulgura dicente Propheta: Alluxerunt fulgura eius orbi terrę. Et iterum: Fulgura —inquit —in pluuiam fecit. Parum est fuisse fulgura, etiam cęli fuere. Cęli —inquit —enarrant gloriam Dei, et opera eius annunciat firmamentum. Apostoli ergo cęli, Christus eorum firmamentum est. Hic unus, illi multi; hic nunciat, illi nunciata enarrant; hic lux illorum est, illi ab eo illuminati lux mundi sunt. Qui non credunt, in tenebris uersantur. Lucem enim istam, quę Christus est, non cęcitas perfidię, sed sani credentium oculi intueri queunt. Ad hęc, siquis talia de apostolis Domini dici negauerit, quę in communi dicta sunt, possumus afferre in medium etiam ea, quę de singulis eorum in Veteri testamento referuntur, ut, cuiusque propria cum de se fidem fecerint, facilius communia, quę pręmisimus, credantur. Paulum quidem apostolum de tribu Beniamin fuisse constat. De illo ergo in Genesi fuit prophetatum Iacob patriarcha dicente: Beniamin lupus rapax, mane comedet predam, et uespere diuidet spolia. Lupus utique rapax, quando laniatum perrexit oues Christi. Mane, id est in principio, fidelium hostis comedit predam, sed uespere, id est in fine conuersus diuidere coepit spolia Euangelium prędicando et conuincendo Iudeos, quia hic, quem ipse persequebatur, uere esset Christus. De eius etiam consternatione in uia, quando auditam Domini uocem expauit, in psalmo dicitur: Ibi Beniamin in mentis excessu. Quod dictum ad illud quoque referri potest, quando raptus est usque ad tertium cęlum et nesciuit, in corpore an extra corpus id sibi contigerat. Quod pręterea inter apostolos censendus esset, psalmista cecinit, ad* Christum, qui uenturus erat, dicens: Qui sedes super cherubim (id est super plenitudine scientię), manifestare coram Effraim, et Beniamin, et Manasse. Beniamin propria tribus Pauli est, Effraim et Manasse origo aliorum apostolorum est. In medio ponitur Beniamin, ut noscatur inter apostolos numerandus. Et ad ipsum, qui sedet super cherubim continuo dicitur: Excita potentiam tuam et ueni. Orabat quippe Propheta, ut manifestaretur apostolis et ueniret omnibus, qui sub maledicto Legis erant, ut liberarentur.