Latin
2.119 to 2.122
Marko Marulić, De humilitate 2.119-122
Unproofread scanNot analysed yet
De Iuda etiam, Christi proditore, prędictum illic manifeste apparet, ubi in psalmis legitur: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum, et episcopatum eius accipiat alter. Condemnatus est enim, quia desperauit. Episcopatum autem eius Matthias accepit in locum eius suffectus, ut numerum duodecim impleret apostolorum. Et ne plura superfluo labore scrutemur, si certum est ista de singulis Christi discipulis fuisse in Testamento Veteri prędicta, nonne illa, quę pauloante recensuimus, ad omnes simul referenda erunt? Neque enim simile ueri uidetur, ut de quibusdam specialis fiat mentio et de toto eorum collegio taceatur. Sed de his hactenus. Ad ea, quę restant consyderanda, progrediatur oratio. Nauigat cum discipulis Magister et Dominus. Eo dormiente turbatur mare. Excitatus a somno uentis et mari imperat fitque tranquillitas magna. Quod factum admirantes, qui aderant: Qualis est hic —inquiunt —quia uenti et mare obediunt ei? Hinc discimus, quia insensibilia nobis insensibilia sint, autoris autem sui sentiant imperium et eius iussa peragant. De tranquillitatis autem tam repentinę miraculo prędictum fuisse credimus a psalmista dicente: Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Et iterum alibi: Statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius. Et lętati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum uoluntatis eorum. In Ecclesiastico etiam, et quidem plenius explicatiusque est scriptum. Dicitur enim: In sermone eius siluit uentus, et in cogitatione sua placauit abyssum, et plantauit illum Dominus Iesus. Iesus igitur, qui cum Patre omnium est creator, in omnibus, quęcunque uult, facit in cęlo et in terra. Si ergo mortiferarum cupidinum tempestate pulsatus periclitaris, excita illum ac precare, et senties ipso imperante procellam conuersam in auram et pristinam tibi redditam tranquillitatem. In Luca habetur, quod, dum Iesus Ioannem Baptistam laudibus efferret et populus publicanique baptismo Ioannis baptizati Deo gratias agerent, pharisei et legisperiti consilium Dei spreuerint in semetipsis, non baptizati ab eo. Spreuerunt igitur increduli Saluatoris monita excęcatique malignitate inuidię in eum, quem colere et uenerari debebant, odio concitari coeperunt. Et impletum est illud Oseę prophetę: Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Nihil enim peruersius est homine in uitiis obstinato. Reprehensionem pati non potest, et quo studiosius corripitur, eo magis ad malum irritatur.