Latin
2.165 to 2.168
Marko Marulić, De humilitate 2.165-168
Unproofread scanNot analysed yet
Multa pręterea in parabolis ad populum loquente Domino accedunt discipuli et: Quare —inquiunt —in parabolis loqueris eis? Respondit: Quia uobis datum est nosse mysterium regni cęlorum, illis autem non est datum. Et iterum: Ideo —inquit —in parabolis loquor eis, quia uidentes non uident et audientes non audiunt neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Esaię dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; uidentes uidebitis, (et non uidebitis). *Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt, et oculos suos clauserunt, nequando uideant oculis et auribus audiant et corde intelligent, et conuertantur, et sanem eos. Ante ergo propheta monstrauit, quid postea per se esset facturus. Quod autem in parabolis doctrinam suam eis insinuare debuerit, Euangelista ostendit dicens: Sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Hieronymi interpretatio habet: Loquar propositiones ab initio. Dictorum tamen eadem est sententia. Illud autem quęstionem** facit, pręsertim si iuxta Hebreos Esaię*** dictum attendimus. Ait enim ad Esaiam Deus: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et uidete uisionem, et nolite cognoscere. Ipse etiam propheta Deum orare uidetur dicens: Excęca**** cor populi huius, et aures eius aggraua, et oculos eius claude, ne forte uideant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et conuertantur* et sanentur**. Quomodo ergo illis incredulitatis crimen ascribetur, si Deus pręcipit, ne intelligant, si propheta orat, ut cęci fiant? Si tamen quicquid dicitur non iussum sed, quod futurum erat, prędictum intelligatur, facile noscitur peccatis pręcedentibus non meruisse eos, ut illuminentur ad intelligentiam spiritalem et ad Messiam, qui iam uenerat, agnoscendum, ut ex hac eorum cęcitate et Christus pro salute hominum crucifigeretur —si enim, ut Ioannes ait, intelligerent, nunquam Dominum glorię crucifixissent —et ipsis post eius resurrectionem locus poenitentię relinqueretur integrumque esset illis credere et saluari per eum, quem ignorando crucifixerant. Ad communem igitur utilitatem spectat, quod ignorarint, sed ad ipsorum perniciem, qui obdurati ne resurgentis quidem miraculis credere uoluerunt.