Latin
2.169 to 2.172
Marko Marulić, De humilitate 2.169-172
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc de impia aduersus Iesum Iudeorum consultatione ac de cęcitate eorum dixisse pro loco et tempore satis sit. Ad illa, quę sequuntur explicanda descendamus. Dum Iesus Bethanię in domo Symonis leprosi recumberet, accessit mulier, quam Ioannes Mariam nominat, ferens in alabastro unguentum nardi spicati preciosi et, ut alii aiunt, effudit super caput eius, ut Ioannes, unxit eo pedes eius et capillis suis extersit. Iudas autem, qui erat eum tradituras, auaritię stimulo agitatus inuidit unguentique impensam ęgerrime tulit, perinde ac de suo factam. Oeconomus enim erat collegii et pecunię, quę offerebatur, dispensator, plus autem sibi usurpans quam sociis distribuens. Is ergo abiit ad scribas et principes sacerdotum spondens se illis traditurum Iesum, si quam ęris summam sibi uellent impendere. Triginta argenteos pactus accepit et, ut promissa perficeret, obseruare coepit occasionem eum illis tradendi. Vbi hęc significata siue prędicta inueniemus? Quantum ad unctionem spectat mulieris, reor equidem figuratum fuisse in Dauid rege, quem in Iudea regnaturum unxit Samuel propheta in Bethlem, iterum tribus Iuda in Hebron, tertio cunctę tribus simul, cum ad illum ibidem conuenissent. Ita Dominus noster Iesus ter unctus in Euangeliis apparet: primo, quod Lucas refert, a muliere peccatrice in domo pharisei, quę pedes eius lachrymis lauit, capillis tersit, unguento unxit et ueniam meruit peccatorum; iterum, quod Ioannes narrat de Maria, in domo Marthę, ubi erat Lazarus ex conuiuis, quem de monumento suscitauerat Dominus; tertio quidem Matheus et Marcus testantur, in domo Symonis leprosi, quando mulier, ut supra diximus, non pedes unxisse, sed super caput recumbentis Domini unguentum effudisse uisa fuit. Iudę autem Scariothis nefandum sacrilegium atque perfidiam Dominum suum prodentis Zipheos portendisse non inepte sentient, qui legerint Dauidis latebras ab iis proditas Sauli regi ipsum persequenti. Dauidem autem regem sępe diximus typum gessisse Christi. Prophetasse autem de Iudę perfidia Amos propheta arbitror. Crimen enim eius cum** Iudeis Iesum persequentibus communicans ait: Hęc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israhel, et super quatuor non conuertam eum, pro eo, quod uendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calciamentis; hoc est uili triginta argenteorum precio. Aeque autem paruo, uel etiam minori, fratres Iosephum uendiderunt Ismahelitis, cum ipse se ab illis adorandum prędixisset. De eadem Iudę proditione, multo antequam facta sit, in psalmis conquestus est Dominus dicens: Etenim homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem. Idem dixit in Euangelio: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est. Sanctus etiam Spiritus in illum inuehi uidetur, ubi ait: Os tuum abundauit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens, aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. Hęc fecisti, et tacui. Sustinui, inquit, talia pro tempore, postea tibi non impune futura. Eidem ipse Propheta imprecatur: Constitue —inquit —super eum peccatorem. Qualem peccatorem? Continuo declarat subiungens: Diabolus stet a dextris eius. Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum . Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. Hoc impletum est, quando post bucellam Sathanas in illum introiuit, et ipse ueniam desperans suspendio sibi uitam erripuit Mathiasque in locum eius sorte uenit, ne apostolorum numerus a Domino constitutus minor haberetur.