Latin
2.262 to 2.263
Marko Marulić, De humilitate 2.262-263
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc in fine uoluminis huius consyderemus parumper in cruce pendentis cruciatum pro nobis ultro assumptum. Contemplemur in tam tristi spectaculo circumstantium lachrymas atque dolorem. Neque enim non dolere poterant illius necem, cuius docentis dulcedine capiebantur, cuius uirtute sanitatem receperant, cuius pietate peccata sibi remissa iam audierant. Tantorum ergo beneficiorum memores ipsum sibi erripi molestissime ferebant. Christum igitur toto corpore flagris contusum uulneribusque confectum figurauit Iob, a planta pedis usque ad uerticem capitis exhulceratus sanieque perfusus. Prophetauit Esaias dicens: Et nos reputauimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Et alibi idem: A planta pedis —inquit —usque ad uerticem non est in eo sanitas. Eius futurum dolorem expressisse mihi uidetur Hieremias, cum inter lamenta Hierusalem in persona Christi diceret: O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor sicut dolor meus. Qui enim omnium portabat iniquitatem, omnium etiam dolores ipse suo dolore debuit superare. Eius uero fidelium in tam tristi spectaculo gemitum ac moerorem prospiciens Esaias ait: Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbę meditantes gememus. Flebant igitur mulieres, quibus dixit: Nolite flere super me. Flebant discipuli, quos a morte resurgens interrogauit: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem et estis tristes? At Iudei increduli neque erga crucifixum ulla mouebantur pietate neque resurgentis uirtutem curabant agnoscere. De qua illorum immanitate atque perfidia —sicut in Esaia est scriptum —conqueritur et ait: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas, populum, qui ad iracundiam prouocat me ante faciem meam semper. Quid enim indignatione iusti iudicis Dei dignius quam post totius mundi ad Christum crucifixum conuersionem nolle credere prophetarum uaticiniis, nolle acquiescere Euangelistarum narrationibus nihil prorsus ab his, quę prędicta sunt, discrepantibus, nolle assentire ipsis, quę quottidie in nomine Iesu per fideles eius exibentur, miraculorum testimoniis? Danielis hebdomadas habent, pręfinitum ab eo propheta tempus cognoscunt, quando uenturus, quando passurus erat Messias, qui est Christus. Iam plus quam mille et quingentos annos pręscripti temporis diem pręterisse constat, illi tamen adhuc uenturum pręstolantur, nulla nixi ratione, nullam alicuius Scripturę autoritatem secuti.