Latin
2.264 to 2.265
Marko Marulić, De humilitate 2.264-265
Unproofread scanNot analysed yet
Cęci igitur et surdi sunt Domino in Esaia dicente: Quis cęcus nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Misit enim ad illos prophetas, et ipsi spreuerunt eos. Propterea quidem conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Et quoniam, qui spernit, et ipse spernetur, per Osee prophetam loquens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. Quęris, cur ita? Quia —sicuti in Hieremia est scriptum —uerterunt, inquit, ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. In Salomonis quoque Prouerbiis exprobrat eis dicens: Vocaui, et renuistis; extendi manus meas, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Formidolosum et terribile est, quod his adiungit: Ego quoque —inquit —in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit. Timuerunt enim, ne ueniant Romani et tollant locum et gentem. Et hoc ipsum quidem, quod timebant, accidit eis Vespasiano et Tito Iudeam uastantibus ipsosque redigentibus in seruitutem. Tollerabile tamen est malum, quod cum tempore pręterit et cum uitę mortalis breuitate finitur. Illa uero poena magis, immo maxime est timenda, quę infidelibus debetur in inferno, quia ęterna est et nullo unquam clauditur fine neque minuitur unquam. Nolite igitur cum uxore Loth retrospicere, o Iudei, et sicut illa conuersa est in statuam salis, ita uos nolite sal fatuum effici ab hominibus conculcandum. Nolite aspides surdę fieri obturando aures ad uocem incantantis sapienter. Audite ad ęternę beatitudinis pręmia uos uocantem Hieremia dicente: Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Et iterum: Laua —inquit —a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias. Vsquequo morabuntur in te cogitationes noxię? Et rursum: Recedite de medio Babylonis, de terra Caldeorum egredimini, hoc est de medio confusionis et de terra feritatis. Quid enim magis confusum, magis ferum magisque a ratione alienum quam ideo ne prophetis quidem uelle credere, ne cogaris credere simul Euangelio, quod ab illorum uaticiniis nulla penitus in parte diuersum, si quicquam sanę mentis habes, esse intelligis? Egredimini igitur de littera, quę occidit, et uenite ad spiritum, qui uiuificat. Vultis circumcidi? Quod secundum Legem fecistis in carne, secundum Euangelium facite in spiritu. Circumcidite uitia et uirtutibus inherete! Vultis offerre sacrificia? Non uitulorum sanguine uobis opus est, sed mentis puritate, dicente Propheta: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.