Latin
3.118 to 3.121
Marko Marulić, De humilitate 3.118-121
Unproofread scanNot analysed yet
Saluator igitur noster, cum declarare discipulis dubitantibus passionis suę resurrectionisque mysterium disponeret, ne dubitando perirent, Scripturarum iis, quę de ipso erant, sensum aperuit. Sequitur enim: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quę de ipso erant. Christus ergo in Moyse, in omnibus prophetis et Scripturis prędictus, in Euangelio inuentus et adoratus, tantummodo in cordibus infidelium non habet, ubi caput suum reclinet. Aperit autem Dominus Scripturas non ignauis, non ocio deditis, sed discendi cupidis, ut, cum didicerint et crediderint, in illis sibi habitaculum paret, dicente Ioanne apostolo: Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et appropinquauerunt —inquit —castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Castellum hoc paradisum interpretati sumus. Nemo potest ei appropinquare, qui comitem non habet Christum. Isti iam fide appropinquabant, sed nondum in cognitionem perfectę ueritatis peruenerant. Et ob hoc quidem ipse Dominus finxit se longius ire, ut cupiditatem sui retinendi illis iniiceret et cum illis manens se illis agnoscendum exiberet. Sed cum Christus ueritas sit, quomodo finxit se longius ire? Fingere enim est aliud exterius ostendere, aliud interius in mente habere. Hoc autem genus mendacii est. Ex quo datur intelligi nequaquam omnem fictionem mendacium esse aut peccatum. Finguntur parabolę, ut aliud dicatur et aliud intelligatur. Finguntur apologi, ut, quod uerum est, per eos euidentius noscatur, uel quod morale est, menti tenacius* hereat. Dominus quoque noster multa in parabolis est locutus. Finxit ergo se longius ire, ut eo gestu significet ipsos, qui adhuc suspenso animo erant, a fidei perfectione abesse. Eorum tamen infirmitati prospiciens excitauit in illis sui amorem, ut ipsum transeuntem secum manere rogarent. Et coegerunt —inquit —illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. Coegerunt illum, ait Euangelista, ut eos sugillet et carpat, qui, dum hospitales uideri uolunt, inuitant quidem peregrinos, sed ita frigide, ut appareat se cupere, ne ueniant, quos inuitant. Coegerunt autem isti discipuli eum, ut et tu illum, quem mensę tuę participem facere intendis, non solum, ut ueniat, roges, sed etiam, si eum uenire puduerit, renitentem atque inuitum cogas, ut ille se non ex ficta, sed ex uera charitate inuitatum intelligat. Isti ergo non modo manu apprehensum* cogunt, uerum etiam causam, quare remanere debeat, proferunt. Iam aduesperascit, inquiunt. Tempus est ab itinere quiescendi et non ultra procedendi. Dies concessa est laboribus, nox quieti, suadentque cadentia sydera somnos. Mane ergo nobiscum hac nocte, diluculo, quocunque uolueris, tute secureque abiturus. Mane nobiscum, Domine, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. His uerbis nos quoque uti operęprecium erit, cum ad supremum uitę diem peruenerimus uel senio fracti uel ui morbi oppressi. Mane nobiscum, Domine, quoniam aduesperascit, appropinquat uitę finis, et iam dies, quo in terra morati sumus, inclinatur ad occasum. Si tu nobiscum manseris, uesper nostrum illuminabitur, quia lux es, et dies, qui ad finem properat, per te incipiet esse perpetuus et ęternus. Dixisti enim: Omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Si sic orauerimus et toto cordis fidelis affectu precati fuerimus, illud nobis Domino miserante continget: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Preciosa** in conspectu Domini mors sanctorum eius.