Latin
3.122 to 3.123
Marko Marulić, De humilitate 3.122-123
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur enim in Euangelio: Et intrauit cum eis. Ita in illa hora uisitans nos Saluator noster nobiscum introibit in gloriam suam, ut tantę beatitudinis nos faciat consortes. Intrat quoque ad illos Dominus, qui in suscipiendis peregrinis opus pietatis exercent, dicturus his in die Iudicii: Hospes eram, et collegistis me. Intrauit ergo cum illis, et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum. De Scripturis disserentem non c ognouerunt, quia —ut Apostolus ait —nihil ad perfectum adduxit Lex. Cum autem panem benediceret et frangeret et porrigeret, cognouerunt. Cognouerunt utique, quod ipse sit, quem prophetę uenturum prędixerunt, quem uenisse miracula testabantur. Magis itaque cognitus est Iesus in Euangelio pręsentia corporali quam in Lege uaticiniis prophetarum aut figuris sacrificiorum rerumque gestarum, in quibus designabatur uenturus. Vis et tu cognoscere eum in pane isto benedicto? Crede, et cognouisti. Verum est enim, quod dictum est a propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Porro, quoniam Dominum iam passibili ac mortali conditione exutum pręsentia, qua uisibilis erat, non oportebat diutius com mortalibus morari, continuo sequitur: Et ipse euanuit ex oculis eorum. Subtrahendo autem eis spectaculum sui auxit desyderium et passionis, quam in animo, dum cum illo ambularent, senserant, in se reuersi recordantur. Et dixerunt ad inuicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in uia et aperiret nobis Scripturas? Quisquis enim diuinę Scripturę lectione delectatur, tanto magis intimi erga Deum amoris flamma succenditur, quanto ea, quę ibi referuntur, attentius auscultat, diligentius consyderat, frequentius contemplatur. Hoc nobis testatur Dauid ad Dominum dicens: Ignitum eloquium tuum uehementer, et servus tuus dilexit illud. Quod si accendat cor humanum sermo Christi, cum ab aliquo mortali doctore recitatur in ecclesia, quanto acrius accendisse putari debet ab ipso sermonis autore prolatus, Christo, Dei Filio, iam mortis uictore, iam a passibilitate mortalitateque alieno, iam humanitate in gloriam euecta et per diuinitatis, cui copulata est, uirtutem cunctis dominante? Ardebant igitur corda discipulorum et satiari nequibant dulcedine uerborum, quę de ipsius Domini ore manantia auribus eorum influebant et animas dubitatione tepidas atque frigentes ueritatis doctrina inflammabant. Eodem ergo mentis ardore, cum Dominus ultra non comparuisset, incitati surgunt a conuiuio, redeunt Hierosolymam, conueniunt reliquos discipulos. Ab iis audiunt, quod