Latin
3.127 to 3.131
Marko Marulić, De humilitate 3.127-131
Unproofread scanNot analysed yet
Modis omnibus nititur Dominus probare suam resurrectionem seque et Deum et hominem demonstrare; Deum, quia, quod illi intra se cogitabant, nouerat, et quia foribus clausis in domum penetrauerat, quod quidem fieri nisi diuina uirtute non potuit; hominem, quia corpus uisibile et palpabile se habere ostendit, et uulnerum, quę in cruce passus fuerat, cicatrices monstrauit. Ac non sum —inquit —spiritus; homo sum carne et ossibus constans. In his reuersa anima mortuum corpus uiuificauit, uiuificatum diuinitas nunquam ab eo discedens glorificauit, ne deinceps pati uel mori posset. Gauisi sunt ergo discipuli —ut Ioannes ait —uiso Domino. Veruntamen adhuc quibusdam —sicut scribit Lucas —non credentibus et mirantibus prę gaudio dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur? Quasi diceret: Non creditis uisui, non creditis tactui, et me spiritum putatis. Spiritus cibo non utitur. Saltem cum manducantem uideatis, me uerum corpus habere credite. At illi —inquit —obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. Hic tam simplex cibus frugalitatem testatur apostolorum. Pauperis mensę epulas apponunt, et eas quidem perexiguas: partem piscis et fauum mellis. His enim contenti non, quod gulę blandiretur, quęrebant, sed tantum quod necessarium erat ad uitę sustentationem. Non opiparos poscebant apparatus, non eis negocium erat cum cupedinariis, non glandia, non abdomina curabant, non tuceta ambrosium saporem redolentia, non Chia, non Phalerna uina aut his exquisitiora appetebant, sed eo duntaxat poculo, quod sitim sedaret, utebantur. Confer nunc cum hac luxuria eorum parsimoniam, et exclamabis: O tempora, o mores! Vicem apostolorum gerunt, qui non apostolorum Domino, sed uentri suo seruiunt. Locum discipulorum Christi obtinent, qui non, quomodo sanctius, sed quomodo lautius luxuriosiusque uiuant, discunt. Manducauit autem Dominus post resurrectionem non necessitate, sed dispensatione, non ut se pasceret, sed ut suos in credendo magis firmos redderet. Neque enim cibo potuue opus erit post resurrectionem. Mortalia corpora his indigent, ne fame sitique concidant ac dissoluantur. Facta autem immortalia mortalis naturę alimenta non requirent neque ui ulla corrumpi poterunt. Sentient tamen et mali poenam, quam merentur, et boni gaudium, quod Domino largiente percipient. Mysterium autem piscis assi et faui mellis ad passionem et resurrectionem Domini pertinere reor. In illa enim assatus et extinctus mortis pertulit amaritudinem. Ista autem gloriosę resurrectionis dulcedine lugentium discipulorum consolatus est corda, in gaudium conuertens moerorem. Vel piscis assus et fauus mellis duo Testamenta sunt, in altero promissio liberationis non absque tedio diutinę expectationis, in altero promissi exibitio cum lętitia et exultatione omnium, quos Christus liberauit. Vel piscis assus martyria futura designabat in illis, qui pro nomine Iesu persecutionem in terra passuri erant. Fauus autem mellis ęternę retributionis dulcedinem in cęlesti regno futuram indicabat. Vel piscis in mari fluitans populus gentilis erat, in amaritudine idolatrię immersus, qui, postquam ad Christum conuersus est, ardore diuini amoris assari coepit, cupiens mori pro Christo, ut cum Christo uiueret. Fauus uero, quia cera et melle constat, uidentur esse Iudei in Christum credentes, antea quidem Legis cerimoniis dediti, deinde Euangelii iugum suaue portantes Christumque pascentes fidei fructu atque uirtutum. Hi reliquię illę* fuerunt populi Israhel, quę saluę factę sunt, aliis in incredulitate stulte admodum irrationabiliterque obduratis, dum Messiam expectare absentem malunt quam pręsentem* recipere siue, ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari.