Latin
3.132 to 3.133
Marko Marulić, De humilitate 3.132-133
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum manducasset —inquit —coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere reliquias atque eis dare. Hoc ipsum et in illo conuiuio, in quo turbam paucis panibus Dominus ipse saturauit, sed apostoli reliquias collegerunt, existimo fuisse significatum. Post porrectas reliquias dixit ad eos: Hęc sunt uerba, quę locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quę scripta sunt in Lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Sufficiebant ad fidem resurrectionis faciendam pręmisa argumenta, uoluit tamen etiam Scripturarum autoritete illa roborare. Hęc sunt —inquit —uerba, quę locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum; hoc est, cum essem passibilis et mortalis, sicut nunc estis uos. Tunc a me didicistis, quia impleri oportet Scripturas, in quibus de me fuit prophetatum. Quomodo ergo perfidi Iudei Moysi uel prophetis uel psalmis credunt, si eum negant, in quo impleta sunt, quę ipsi illic implenda legunt? Aut quomodo ex hoc eorum prauitas hereticorum non confunditur, qui dixerunt Christum in miraculorum operatione magicis artibus usum? Si enim multo ante, quid facturus esset in hoc mundo, predictum sit, quomodo, antequam natus esset, magica uti potuit, qua prophetarum mentem moueret, ut talia de ipso diuinarent futura? Aut si necdum natus id potuit, dicant, cui unquam magorum hoc contigit, et cum neminem inuenerint, cogitent in isto, de quo tot ante seculis est prędicatum, aliquid supra magos fuisse, et eundem credendo adorent, qui et a nte tempora Deus erat et in tempore homo factus Deus esse non desiit.