Latin
3.153 to 3.154
Marko Marulić, De humilitate 3.153-154
Unproofread scanNot analysed yet
Non poterimus ad Christi terram trahi neque apud Deum magni esse, nisi numerum hunc impleuerimus. In centenario beatitudo est, cuius desyderio affici debemus; in quinquagenario remissio habetur peccatorum; in tribus mysterium Trinitatis, quam in Deo credere oportet, ut in illo uiuamus. In primo igitur charitas ad cęlestia affectum dirigens, in secundo spes post remissionem, in tertio fides in omnibus constans. Prępostero ordine uteris, inquiet aliquis, cum Apostolus dicat: Fides, spes, charitas. Cui respondebimus: ad illos hoc spectare, qui conuertuntur. Primo enim credunt, deinde, quod credentibus promissum est, consequi sperant, postremo, ne pro acceptis beneficiis ingrati sint, ad ipsum, a quo illa acceperunt, diligendum totis uiribus inclinantur. Postquam autem ad uidendum, quod crediderunt, ad possidendum, quod sperauerunt, ad fruendum, quod amauerunt, accesserint, conuertetur fides in uisionem, spes in possessionem. Charitas uero non mutabitur, sed aucta perficietur et perfecta ęternabitur. Iccirco Apostolus, cum dixisset: Nunc autem manent fides, spes, charitas, continuo subiunxit: Maior autem horum est charitas. Omnes ergo, quos apostolica doctrina traxerit ad Christum, salui erunt, sed illi magni, qui uerbum Dei prędicant et, quod uerbis admonent, hoc ipsi opere implent. Ait enim Dominus: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Magnitudo hęc splendor est glorię, dicente Scriptura: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates. Petrus ergo traxit rethe plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent —inquit —non est scissum rethe. Quanuis enim multi electi in regno cęlesti Domino miserante congregabuntur, rethe tamen pacis ęternę nullam unquam dissensionem patietur. Summa erit omnium concordia, summa quies, summa singulorum in omnes charitas. Non inuidebit minor maiori, nec minorem maior contemnet; inuicem diligent, inuicem congratulabuntur; pariter Deum laudabunt. Quantum quisque capere poterit, tantum ex diuina uisione gaudio r eplebitur, et cum ad summum* peruenerit, nihil ultra requiret atque ideo erit beatus. Nulli igitur erit ibi uitio locus, et capax omnium bonorum rethe semper integrum, semper in se perseuerans Domino moderante permanebit.