Latin
3.155 to 3.157
Marko Marulić, De humilitate 3.155-157
Unproofread scanNot analysed yet
Vt igitur discipuli traxerunt rethe et Petrus plenum piscium posuit in terra et eos poscenti Domino obtulit, continenter dicitur eis: Venite, prandete! Hoc, quod nunc discipulis dicit Dominus, ad omnes quidem, qui illos imitantur, pertinet; atque huic simile, quod alibi ait: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Venite, qui pro amore meo uigilastis, ieiunastis, precibus offerendis curam impendistis, de perpetrato scelere doluistis, elemosinas fecistis, aduersa patienter pertulistis, in persecutione fortes, in martyrio constantes fuistis, qui uosmetipsos abnegastis et contemptis opibus mihi in paupertate seruistis, uenite et prandete. Recipite pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro temporalibus sempiterna. Dicit ergo eis Iesus: Venite et prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu, quis es; scientes, quia Dominus est. Superfluum hoc dictum uidetur. Si enim sciebant, quod Dominus est, quid opus erat interrogatione: Tu, quis es? Cum autem nihil frustra positum credamus ab iis, qui Spiritu Sancto docente Euangelia scripserunt, quęrendum restat, quare hoc ita dicatur. Illud ergo, quod ait Euangelista: scientes, quia Dominus est, non absque aliqua dubitatione eos scisse reor. Cumque suspenso animo silentium tenerent, nonnulla occurrebant argumenta, quę ipsum esse testarentur. Ob hoc quidem non ausos interrogare tu quis es, euidentius iam cognoscentes, quod ipse sit quam quod quisquam alius. Abiecta igitur omni animi ambiguitate supersederunt quęrere, quis esset, iam pro uero habentes, quod erat ipse Dominus, qui a mortuis resurrexisset. Et uenit —inquit —Iesus, et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. Panis, qui de cęlo descendit, Christus est, cuius figura manna fuit datum patribus in deserto. Piscis quoque assus Christi est passio. Panis de grano constat frumenti. Sed nisi granum frumenti mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Prius ergo panis datur de cęlo uiuus, deinde piscis in ara crucis ardore proprię charitatis assatus et mortuus. Huius communione, qui perditi eramus, inuenti sumus, qui mortui fuimus, reuiximus, Hunc Christus credentibus porrigit, ut secum eos coniungat utque ipsi fide suscipientes panis sacramentum in pisce asso consequi mereantur redemptionis effectum. Nam* semper eis apparebat, ut ostenderet non iam mortale corpus se habere sicut illi, sed mortis expers. Vnde subdit Euangelista dicens: Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Quod ait tertio, non ad apparitionum numerum referendum est, sed ad seriem dierum. Ipsa enim resurrectionis die apparuit primo Marię Magdalenę, deinde mulieribus a sepulchro redeuntibus, deinde duobus in Amaus pergentibus. Et hęc quidem primę diei manifestatio. Iterum post dies octo, quando ianuis clausis bis ad discipulos memoratur ingressus. Tertio die ista ad mare Tyberiadis, dum ibi piscarentur. Postea, quoties uoluit, per dies quadraginta, donec in cęlum gloriose triumphans ascendit.