Latin
3.183 to 3.185
Marko Marulić, De humilitate 3.183-185
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea non sine mysterio factum arbitror, quod apostoli educuntur in Bethaniam quodque ab angelis antea discipuli, nunc Galilei appellati sunt. Bethania obedientię domus interpretatur, Galilea transmigratio. Cum ergo ad prędicandum gentibus mittendi essent, ducuntur in Bethaniam, ut in exequendis Domini iussis obedientia sibi opus esse discerent. Cumque huiusce negocii tempus instaret, iam non discipuli, qui discere debeant, nuncupantur, sed Galilei, quos docendo ad diuersa orbis loca transmigrare oporteret et magistros magis quam discipulos esse. Recessurus autem Dominus benedixit eis, instruens Ecclesię antistites, ut eis, quibus pręsunt, bona optent, nec optent tantum, sed etiam, quoties oportuerit, tribuant. Eleuatis enim manibus Dominus ferebatur in cęlum. Eleuent et antistites manus suas ad porrigendum pauperi, aperiant os ad benedicendum, hoc est, ad docendum eos, qui sibi commissi sunt, si post Dominum in cęlum ferri desyderant. Sunt autem nonnulli, qui facile quidem benedicunt et ad docendum linguam non inuiti exercent, sed ad inopis miseriam respicere negligunt. Siquid ab illis petieris, auertuntur, si supplicaueris, indignantur. Hi non eleuatas manus in cęlum habent, sed in terram demissas, auaritię magis quam pietati dediti, quam aliis prędicant. De quibus Dominus pręcipit dicens: Quę dicunt, facite, secundum autem opera eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Quid est pręterea: uidentibus illis eleuatus est, nisi ut, sicut resurrectionis, ita et ascensionis, eius testes forent? Vtque illi, qui Dominum sequi uellent, non terram, sed cęlum intuerentur, fragilia contemnerent ac de illis, quę ęterna sunt, adipiscendis die noctuque cogitarent. Tu tamen, qui maiestatis diuinę magnitudinem contemplaris, caue, ne ultra progredi contendas, quam mentis humanę imbecillitas possit ascendere. Etenim apostoli ipsi ascendentem Dominum eleuatis oculis tantisper spectarunt, donec ille cerni potuit, id est, donec nubes arcani sublimioris ab oculis mentis eorum ipsum obumbraret et ab humano obtutu* procul auferret. Altiora ergo te ne quęsieris, tuis finibus contentus esto, quantum potes capere, capias, ne id etiam, quod ceperis**, effundere cogaris.