Latin
3.186 to 3.188
Marko Marulić, De humilitate 3.186-188
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Iesus —inquiunt —qui assumptus est a uobis in cęlum, sic ueniet. His profecto uerbis admonemur non pręsentibus occupari, sed futura prospicere. Dominum —inquiunt —ascendentem lęti uidistis, uenturum ad iudicium cum timore expectate. Quia idem ipse, qui uenit, ut iudicetur, ueniet, ut iudicet et homines et angelos. Tunc alii ibunt in uitam ęternam, alii in ignem ęternum. Qui iugiter ista consyderat, is facile cauebit, nequid agat, unde bono, quod sperat, priuetur et malum, quod formidat, incurrat. Nihil enim illo felicius est, qui ad cęleste regnum destinatur, nihil illo miserius, qui ad inferos truditur cruciandus. Porro ille, qui in sole posuit tabernaculum suum, in luce uteri uirginalis, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo exiuit nostrę humanitatis humilitate uelatus, non uiolata matris uirginitate, exultauit ut gygas ad currendam uiam. Quam uiam? Viam laborum et dolorum mala perferendo, uiam fortitudinis et uirtutis aduersarias potestates uincendo, uiam consolationis a mortuis resurgendo, uiam gaudii et iubilationis in cęlum ascendendo, uiam denique gratię et salutis Spiritum Sanctum in corda hominum infundendo. Ad hanc uiam currendam exultauit gygas noster, gygas omnium potentissimus, omnium optimus, sibiipsi par, cui nihil potest conferri. A summo enim cęlo egressio* eius, et occursus eius usque ad summum eius. Quia egressus a Patre uenit in mundum, ut mundus saluetur per eum. Igitur spoliato inferno et uasis diabolo erreptis, quę** fuimus nos, triumphans rediit ad Patrem cum homine assumpto, ut, cum quo uicit, cum ipso et regnet in gloria Dei Patris in ęternum. Hoc futurum uidit Micheas propheta, qui, cum de populo per Christum saluando loqueretur, ait: Ascendet enim pandens iter ante eos; diuident et transibunt portam. Porta ista Christus est. Ego sum ostium —inquit —per me siquis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ascendit autem pandens iter ante electos suos, qui secuturi erant, ut, ubi ipse est, ibi sint et ministri eius. Hi nunc diuidunt gratiam credentibus, quam ipsi a Spiritu Sancto acceperunt, gratiam doctrinę, per quam saluentur. Laboris autem huius merces est, ut per portam transeant et Christum imitando in cęlum ascendant, sicut ipse ascendit.