Latin
1.04.1 to 1.04.10
Marko Marulić, Evangelistarium 1.04.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ergo quam perniciosum sit |ab euangelica ueritate dissentire, ipsorum Euangeliorum testimoniis probare conabimur, ut cum aduersariorum mens pertinacior nullis argumentis flecti queat, saltem nostri ea secum consyderantes |in proposito fidelis professionis intentius perseuerent fortius-que stabiliantur. Qui non crediderit inquit, condemnabitur; ne uidelicet bona consequatur fidelibus promissa, sed poena infidelibus proposita puniatur. Poenę autem uel maxima pars erit meminisse ęternę beatitudinis quam amiserunt |minas Domini contemnendo dicentis: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. et iterum: Qui negauerit me inquit coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Hoc ipsum est, quod de illis qui inuitati uenire neglexerant dixit: Nemo uirorum illorum qui uocati sunt gustabunt coenam meam. Et cum summi boni participes esse nullo modo possunt increduli, additur dolori cumulus, quod continuo post uitę huius finem summum malum subire cogantur. Hoc quoque tibi indicat ille in Euangelio, qui non habens uestem nuptialem, idest fidei lauacro carens non solum propellitur e conuiuio, sed etiam ligatis manibus ac pedibus in tenebras mittitur exteriores |veh etiam illi dicitur, quo fidei aduersante fideli alicui scandalum oritur, et melius cum ipso actum iri, si molari lapide ad collum alligato in mare proiiciatur. Etenim remissior poena eum manet, qui per incredulitatem se solum perdit |et peruersa suasione alios non inquinat. Quamuis autem leuius crucietur, ęternę tamen morti, sicut et illi, qui alienę subuersionis autores sunt, obnoxius est. Si non credideritis inquit, quia ego sum, in peccato uestro moriemini. Quid sit ita mori, Ioannes in Apocalypsi ostendit dicens: timidis et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et ueneficis et idolatris et omnibus mendacibus |pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda.