Latin
1.04.11 to 1.04.28
Marko Marulić, Evangelistarium 1.04.11-28
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ergo in peccato incredulitatis moriuntur, inferni ardoribus traditi sunt. Hoc ut magis manifestum faceret Dominus ait: Siquis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Tritici pręterea et zizaniorum parabola distantiam fidelis et infidelis demonstrat. dicente Domino: Colligite primum zizania |et alligate in fasciculos ad comburendum. triticum autem congregate in oreum meum. Alteri ergo in ignem proiicientur, alteri ad usum Domini in thesauris cęlestibus translati seruabuntur. Quamobrem de nobis solicitus Saluator noster, ut hereticorum doctrinam deuitemus hortatur et ait |cauete a fermento phariseorum et sadduceorum! Parum enim fermenti (ut Apostolus inquit) totam massam corrumpit. Idem rursum ait: Videte ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo |dicentes quia ego sum, et multos seducent. Cum hęreticis igitur et bonarum mentium seductoribus perniciosa est conuersatio. Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris, eos non Christianos esse existima, sed Antichristos, non minus execrandos illis, qui in domo Caiphę in eum spuere et faciem eius uelare |qui-que caput ipsius et spinis compungere |et harundine ausi sunt uerberare. Nam Christi caput Deus, Christus autem caput nostrum est. Rursum siquem circa humanitatem eius errare senseris, eum sic existima, quasi qui ipsum uestibus exuat et nudum extentum-que affigere cruci non dubitet. Talis Manicheorum fuit impietas, qui Christum non ex Virgine natum dicebant, sed tantummodo in phantasmate uisum. Horum profecto et his similium fugiendum est consortium. Sunt enim in pellibus ouium lupi rapaces, dum simulatione credulitatis fidelibus insidiantur. Sunt abominatio desolationis stans in loco sancto. Fingunt enim se cum Ecclesia Christi sentire, et tamen malignę argumentationis machinis eam destruere et euertere conantur |et sancta eius prophanare. Male interpretantur Scripturas diuersi-que sensus dogmata conscribunt, et se ueritatis assertores esse prędicant, ut Iudam imitati osculo Christum prodant |et spongiam fellis calamo impositam ori eius offerant, illis ipsis qui olim hoc egerunt deteriores.