Latin
1.06.13 to 1.06.23
Marko Marulić, Evangelistarium 1.06.13-23
Unproofread scanNot analysed yet
Misit deinde seruos ad fructus uineę colligendos; misit enim prophetas, qui mandatorum Dei obedientiam exigerent. sed agricolę id est, Iudei proterui |et nullius bonę discipline patientes, nec Dei sui nunciis pepercerunt, alium afficiendo uerberibus ut Micheam, alium uulnerando ac perimendo ut Esaiam ,Hieremiam, Zachariam et alios non paucos prophetas, neminem prorsus uitiorum suorum reprehensorem ęquo animo tolerantes. Post prophetas misit filium suum charissimum et unigenitum dicens: Reuerebuntur Filium meum. non quia ignoraret quid facturi essent, sed innuens quid facere deberent. At illi: Hic est hęres, inquiunt |venite occidamus eum. occiderunt et ejecerunt extra uineam id est extra Hierusalem. extra ciuitatem enim crucifixerunt Dominum Iesum. uel extra uineam, extra Iudeorum ecclesiam. ut ab ipsis eiectus exciperetur colendus a nobis. Sequitur enim: Quid ergo faciet dominus uineę? malos male perdet, et uineam locabit aliis. hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis |ueteribus noua copulans Christus lapis angularis, illa implens et ista incohans . Veruntamen quantum intersit inter Ecclesiam et synagogam, ipsa nominum interpretatio declarat. Synagoga Gręce, Latine congregatio dicitur. ecclesia autem conuocatio interpretatur. hęc propria naturę rationalis, illa etiam ad pecudes pertinet. Itaque Ecclesię sicut magis singulare nomen, ita dignitas major et gratia plenior. Hęc ergo ciuitas illa in quam mittuntur apostoli ut Domino parent Pascha. hoc est cibum, de quo ipse ait: Caro mea uere est cibus |et sanguis meus uere est potus. In ecclesia quippe carni et sanguini Domini communicamus |accedentes ad coenaculum grande stratum id est ad altare |nomini eius consecratum, ut non nostro quod exiguum est sed Christi merito uitam consequamur ęternam. In ecclesia Deo preces offerimus |dicente Domino: Domus mea domus orationis est. In ecclesia per baptismum renouamur |et encęnia facimus, dum nouum hominem induimur, qui secundum Christum natus est.