Latin
1.06.24 to 1.06.32
Marko Marulić, Evangelistarium 1.06.24-32
Unproofread scanNot analysed yet
In ecclesia peccatorum nobis vincula relaxantur. Hęc est enim stabulum illud, in quod homo a latronibus in uia uulneratus |curandus infertur. In ecclesia laborantium |in cęlo requies est. quibus dicitur: Vos autem contristabimini, sed tristitia uestra vertetur in gaudium. Ecclesia est ergo mulier parturiens, quę (ut in Euangelio scriptum est) tristitiam habet, quia uenit hora eius. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pręssurę propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Tristitia quidem afficitur, dum persecutiones tolerat |siue corporis |siue animi. Sed cum ab imis ad superna se transfert, tanto perfunditur gaudio, ut pręcedentis angustię prorsus obliuiscatur. Quia natus est homo in mundum. hoc est, quia filii Ecclesię iam immortalitatis natiuitate lętantur, translati de mundo isto corruptibili ad mundum incorruptionis |et de terreno habitaculo ad cęleste regnum. Cuius immensam et ineffabilem gloriam nunc in Ecclesia laboribus occupata constituti cogitatione comminiscimur, dum solemnia sacra celebramus, Mariam imitando, quę sedens ad pedes Domini sermonum eius dulcedine pascebatur, ut cum ipsa postea dicere possimus Vidi Dominum et hęc dixit mihi.