Latin
1.10.23 to 1.10.37
Marko Marulić, Evangelistarium 1.10.23-37
Unproofread scanNot analysed yet
Cum surdo igitur et muto a Domino posce remedium |Ille huiusmodi |hominis aures digito tetigit et saliua linguam, atque is qui utroque malo affectus fuerat, utroque liberatus abiit. Statim enim (ut Marcus ait) apertę sunt aures eius, et solutum est uinculum linguę eius, et loquebatur recte. Postremo quibuscunque uitiis corruptus uiuis, ita ut mortuus sis cum uiuas, quantum potes ad illum qui uiuificat mortuos te uerte. Nam et mortui audient uocem Filii Dei |et qui audierint uiuent. modo ne tardes tibi iam in morte posito quęrere salutem, dum inueniri potest. Fugit tempus, dies aduentat extremus |atque hic fortasse crastinus est aut hodiernus, et tu tibi tutum putas diferre turpis uitę correctionem? Noli iuuentę confidere. omni ętati communis est mors. nec prosperę ualetudini crede. quidam dum rident, dum iocantur, dum cum aliis colloquuntur, repente concidere. Pelle igitur moras omnes |et prauas cupidines de pectore proiicere festina |atque de spelunca latronum fac domum orationis in qua habitare dignetur Christus. Hoc pacto qui nunc nouissimus es apud Deum, iam inter primos computaberis . In nouissimis erant Mattheus, Zacheus, latro, sed conuersi ad Dominum |primi facti sunt. Mattheus reliquit teloneum, et fit apostolus. Zacheus auariciam largitate mutauit, et salus facta est domui eius, cum Christum suscepisset hospitio. Latronem aliena per uim rapuisse penituit ,et Saluatori se commendans meruit de cruce transferri in paradisum. Audi Christum clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Hinc tu tandem ad uocantem conuersus dic: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Tunc ille occurrens tibi |protinus te omni fasce liberabit |et expeditum ad se trahere incipiet. ut qui flagitiis coopertus mergebaris in profundum, iam his omnibus emundatus ascendas in cęlum.