Latin
1.11.1 to 1.11.13
Marko Marulić, Evangelistarium 1.11.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum tanta felicitas sit eorum, qui ad Deum conuersi mores suos corrigunt, non ambigimus ęque grandem esse miseriam illorum qui obdurantur. Prędica, argue, obsecra, increpa |opportune importune |nihil proficis, cum in spinis, quę sementem uerbi Dei pręfocant seminas |uel super lapide, ubi semen radices agere non ualens arescit, uel in uia ubi conculcatur et atteritur. Coram praua assuetudine corruptis hominibus quoties de Deo, de sanctis, de uitę honestate incidit sermo, corrugant nares, contrahunt frontem, os distorquent, uultum auertunt, et taciti etiam dicere uidentur: Durus est hic sermo |quis potest eum audire? Tales erant pharisei illi ac Legis periti, quorum scelera cum argueret Dominus, coeperunt (ut Lucas ait) grauiter insistere et os eius opprimere. De quibus in Ioanne conquęritur Saluator et ait: Non potestis audire sermonem meum. Dextera igitur aure carent, ne bona audiant, ueluti Malchus ille cum a Petro uulnus accepisset. Is tamen adduci ad Iesum ut curaretur sustinuit |Isti uero peruicatius auditum obdurasse uidentur, ut aspis, ne intelligant uocem sapienter incantantis. Quod si ultra eis pręcepta salutis ingerere perseueraueris indignantur |et iam in contumeliam prorumpunt. Totus in peccatis natus es inquiunt et doces nos? Vnde autem fit, quod tam obstinato proposito cęlestem aspernentur disciplinam, parabola Euangelii de nuptiis recitata docet. Ad quas inuitati |quoniam uenire noluerunt, alius inquit abiit in uillam suam, alius ad negotiationem suam. Delicię quippe hujus sęculi et ipsa terrenarum opum cupiditas auertunt animum a cęlestium contemplatione |et caduca bona ęternis pręferre compellunt ,quia hęc futura expectantur, illa uero pręsenti uoluptate deliniunt. ita ut quę nondum habentur, iam uel non esse omnino |uel haberi non posse credantur. Illi ergo qui tam impie subuersi sunt, nec fidei certę |nec firmę spei sunt.