Latin
1.11.14 to 1.11.22
Marko Marulić, Evangelistarium 1.11.14-22
Unproofread scanNot analysed yet
Alii luxurię, alii auaritię student |et cum sensuum suorum affectibus seruiant, uirtutibus uacui et ad uitia proni efficiuntur. Recedente enim Domino de templo cordis eorum non relinquitur lapis super lapidem, qui non destruatur. vsque adeo Barrabam, id est diabolum sibi dimitti gaudent, |ut eundem Christo Domino, qui pro ipsis crucifixus est, anteferre non dubitent. Attendant tamen, si nondum penitus obsurduerunt, et cognoscant |ad se quidem omnia illa pertinere, quę salutarem doctrinam nolentibus admittere |minatus est Christus Dominus. Ad illos enim quos iustitię suę doctores constituit |et ad prędicandum gentibus destinauit dixit: Quicunque non receperint uos |neque audierint sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate |excutite puluerem de pedibus uestris. Amen dico uobis |tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi ciuitati. Sodoma enim et Gomorra ante Euangelium subuersę sunt, at isti ultro oblatum respuunt ac repellunt, dum pręceptis eius contraria operantur. O miram mentis peruersę cecitatem! non uident quam labile bonum sit mundanę luxurię uoluptas cui adhęrent, quam firmum et stabile cęleste regnum quod contemnunt, quam graue perpetuum-que malum infernalis cruciatus, quem mox subire coguntur. Sed iam istos in damnationis interitum tam pertinaciter currentes relinquamus, cum etiam ab ipso omnium Domino relicti esse uideantur. et illis pro tempore consulamus, qui ad capessendas accedunt uirtutes, ut in eo bono quod semel sibi proposuerint constanter perseuerent. Sicut enim in uitiis obdurare perniciosissimum est, ita in beneuiuendi cura minus esse constantem |turpe indecorum-que habetur.